1 Macc 8

1Et audivit Iudas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia, quae postulantur ab eis: et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias, et quia sunt potentes viribus. 2Et audierunt praelia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum: 3et quanta fecerunt in regione Hispaniae, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia: 4locaque quae longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis. 5et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros, qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos: 6et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis. 7et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum, 8et regionem Indorum, et Medos, et Lydos, de optimis regionibus eorum: et acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni regi. 9et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos: et innotuit sermo his, 10et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum, et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem: 11et residua regna, et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et in potestatem redegerunt. 12Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quae erant proxima, et quae erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos: 13quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant: quos autem vellent, regno deturbabant: et exaltati sunt valde. 14Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea. 15Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut quae digna sunt, gerant: 16et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos. 17Et elegit Iudas Eupolemum, filium Ioannis, filii Iacob, et Iasonem, filium Eleazari, et et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam, et societatem: 18et ut auferrent ab eis iugum Graecorum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israel. 19Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt: 20Iudas Machabaeus, et fratres eius, et populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem, et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros. 21Et placuit sermo in conspectu eorum. 22Et hoc rescriptum est, quod rescripserunt in tabulis aereis, et miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis, et societatis. 23BENE SIT ROMANIS, et genti Iudaeorum in mari, et in terra in aeternum: gladiusque et hostis procul sit ab eis. 24Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum: 25auxilium feret gens Iudaeorum, prout tempus dictaverit, corde pleno: 26et praeliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes. 27Similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit: 28et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum absque dolo. 29secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum. 30Quod si post haec verba hi aut illi addere, aut demere ad haec aliquid voluerint, facient ex proposito suo: et quaecumque addiderint, vel dempserint, rata erunt. 31Sed et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, et socios Iudaeos? 32Si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis iudicium, et pugnabimus tecum mari terraque.
Copyright information for VulgS